Capitulum Quīntum
– cases color-coded
nominative – subject, predicate nominative
accusative – direct object of transitive verb
genitive – possession: of, -'s, their, his, her, theirs, its
ablative – after prepositions in, cum, sine, ab, ex
Ecce vīlla et hortus Iūliī. Iūlius
in magnā vīllā habitat. Pater et māter et trēs līberī in vīllā
habitant. Iūlius
et Aemilia trēs līberōs habent: duōs fīliōs et ūnam fīliam – nōn duās
fīliās.
In vīllā
multī servī habitant. Dominus eōrum est Iūlius: is multōs servōs
habet. Ancillae quoque multae in
vīllā habitant. Domina eārum est Aemilia: ea multās ancillās habet.
Iūlius in vīllā suā habitat
cum magnā familiā. Pater et māter habitant cum Mārcō
et Quīntō et Iūliā. Iūlius et Aemilia in vīllā habitant cum līberīs et servīs
et ancillīs.
Vīlla Iūliī in magnō hortō est. In Italiā sunt multae
vīllae cum magnīs hortīs. In hortīs
sunt rosae et līlia.
Iūlius multās
rosās et multa
līlia in hortō suō
habet. Hortus
Iūliī pulcher
est, quia in eō
sunt multae et pulchrae
rosae līliaque.
Aemilia fēmina pulchra
est. Syra nōn est fēmina pulchra,
neque pulcher est nāsus
eius, sed foedus
est. Syra,
quae bona ancilla est, nāsum magnum et foedum habet.
Iūlius est vir Aemiliae, fēminae
pulchrae. Iūlius Aemiliam
amat, quia ea pulchra
et bona fēmina est.
Aemilia Iūlium
virum suum amat et cum eō
habitat. Pater
et māter līberōs suōs amant. Iūlius
nōn sōlus, sed cum Aemiliā et cum magnā familiā in vīllā
habitat.
In vīllā
sunt duo ōstia: ōstium
magnum et ōstium
parvum. Vīlla duo ōstia
et multās fenestrās
habet.
In vīllā Iuliī magnum
ātrium est cum impluviō. Quid est in impluviuō? In eō est aqua. In ātriō nūllae fenestrae sunt.
Etiam peristylum magnum et pulchrum in villā
est. ʻPeristylum" est vocābulum Graecum In vīllīs
Graecīs et Rōmānīs
magna et pulchra peristyla sunt.
Estne impluvium in peristylō? Id nōn in peristylō, sed in ātriō
est. In peristylō parvus
hortus est.
In vīlla sunt
multa cubicula. Quīntus in cubiculō parvō dormit. Estne magnum cubiculum Mārcī? Id quoque parvum est. Iūlius
et Aemilia in cubiculō magnō
dormiunt. Ubi
dormiunt servī? Iī quoque in cubiculīs
dormiunt. Suntne magna eōrum cubicula? Ea
nōn magna sunt, et
multī servī
in ūnō cubiculō
dormiunt. Etiam ancillae multae in ūnō cubiculō
dormiunt, neque eae magna
cubicula habent.
Aemilia in peristylō est. Estne sōla?
Aemilia sōla nōn est:
līberī cum eā
in peristylō adsunt. Iulius
abest. Aemilia
sine virō suō
Iuliō in vīllā
est. Ubi est Iūlius? In oppidō
Tūsculō est
sine Aemiliā, sed cum servīs quattuor.